- LUDOVICUS II
- I.LUDOVICUS II.Balbus patri Car. Calvo successit, coronatus Remis, A. C. 877. ab Hincmaro Archiep. Trecis a Ioh. IX. qui quod hunc ad Imperium, non vero Crassum vocaret, Româ pulsus erat. Cum consobrino Germaniae Rege de Lotharingia convenit, Bernardum Gotthiae Marchionem domiturus, Compendii, non sine suspicione veneni Obiit A. C. 879. Aet. 35. Ex Ansgarda pater duorum filiorum, Lud. III. et Carolomanni, quorum alter ab apro Occisus, alter posti illisus cervicem fregit, cum amores venaretur: illâ, iussu Patris repudiatâ, ex Adelaide filia. Car.Simplicem posthumum suscepit. Aimon. l. 5. c. 36. Rhegino l. 5. Ann. Fuld. etc.II.LUDOVICUS II.Iun. patri successit quem cum Car. Calvus regno exutum iret, misit legatos, qui ipsi pactum cum patre initum obicerent, polliciti ius Regis se triginta testibus indubitatis, et quidem 10. per aquam frigidam. 10. per ferventem. et 10. per arden: ferrum, probaturos. Quod cum admittere se simularet Calvus, induciis factis, iuravit se ipsum non invasurum. Interim, dum nihil non moliretur, ut Lud. Andernaci, ubi degebat, oppressum excaecaret, hic ab Ep. Coloniensi perfidiae huius certior factus, paratis omni diligentiâ copiis Calvum superavit. Sic Lud. Sen. filii tres pacifice possessiones suas in posterum tenuêrunt. Post Lud. Balbum ad Galliae regnum vocatus, dum Meitis inaudiit, fratrem Carlomannum aegrescere, properavit in Bavariam, ne Arnulphus huius fil. nothus regnum occuparet. Hinc in Galliam profectus 8000. Normannos stravit. Dein viribus iunctis cum Lud. et Carlomanno, Hugonem nothum Valdradae vicit. Obiit Francofurti A. C. 882. maiora contra Normannos meditatus. Ex Lutgarde Saxonica pater Lud. qui iuvenis admodum Obiit. Rhegino in Chron. Aimon. etc. Gallia Reges.III.LUDOVICUS II.Iunior, Hungariae et Bohemiae Rex fil. Ladissai VI. ex Anna Aurelianensi, filia Ioh. Com. Engolismensis. patrisuccessit A. C. 1516. Aet. 12. Asolimanno, capto Belgrado. victus ad opp. Mohatzium, dum fugâ salutem quaesivit, paludibus mersus est. Natus sine epidermide, an. Aet. 8. iam barbatus, interiit An. 20. postquam ignotum hominem, qui in stanter petierat cum eo de rebus gravissimis loqui, audire recusasset. A. C. 1526. Affinis Car. V. Imp. sorore eius Mariâductâ. Successit huiusfrater Ferd. cui Anna Lud. soror nupserat. Isthuanff. l. 8. Rer. Hung. Paul. Iov. in Elog.IV.LUDOVICUS II.cuius modo mentio, fil. Othonis Illustris, communis Palatinorum Bavarorumque Principum, quotquot hodie supersunt, Pater, concessâ a reliquis Electoribus potestate Rudolphum Habspurgensem Imp. elegit; cum fratre A. C. 1282. in Comitiis Augustanis, Austriam, Stiriam, aliaque, tamquam maioribus suis ablata, repetiit; sed ob uxorem innoxiam praecipitato supplicio perem ptam maleaudiit. Cuius rei monum. in coenobio Furstenfeld hoc disticho servatur:Coniugis innocuae fusi monumenta cruoris,Pro culpa pretium claustra sacrata vides.Eo geniti, Rudolphus, Palatinatum cum Electoratu, et Lud. postea Imp. Bavariam nacti sunt.V.LUDOVICUS II.dictus Bonus fil. Petri I. ex Isabella Valesia. Obiit A. C. 1410. ex Anna Delphina, pater Ioh. I. San Marth. Geneal. Gall.VI.LUDOVICUS II.successit priori, sub tutela matris Mariae, quae confestim fil. in Provinciam deduci curavit, ubi Avenione Rex Neapolis coronatus est, dein urbes Provinciae,Ladis ai s. Lancelloti, filii Car. Dyrr. partes secutas feliciter reduxit, adeo prudens et mitis, ut filio populi hi lubentes se submitte rent. A. C. 1383. Rex post haec Neapoli cum plausu exceptus, cum inde in Galliam reverteretur, Ladissaum infestum habuit. Secundo revocatus, secundo desertus est. Proin post Ladissai mortem, inconstantiam populi detestatus, Neapolim tertio redire renuit. Cum Duce Sabaudiae de quibusadam locis, contendit. Sincerus, pius, liberalis, populi amans, ad ignoscendum promptus. Obiit Andegavi, A. C. 1417. pauperum 15000. viritim 10. denariis legatis. Ex Iolanta, filia Ioh. I. Regis Arragoniae, regni haereae, pater Lud. III. etc. Collenutius, Summoneta, Hist. Neap. Saxyus, Coron. Reg. Arelat. etc.VII.LUDOVICUS IIfil. Lotharii I. ex Ermengarde, frater Lotharii, Lotharingiae Regis et Car. Regis Provinciae: Romae Longobardiae Reges a Sergio, A. C. 844. Imp. a Leone IV. coronatus, patruo Lud. Germanicom nepotes ditionibus exuere volenti, nequiquam praesto fuit; cum Sclavis pugnavit, Principemque eorum Rastim captum, ob rupta foedera exoculavit; Saracenis in Apulia fortiter restitit, Capuam, Lucerium, Beneventum iis eripuit, Barium expugnare non potuit. Comburendus ab Adelgiso, A. C. 873. iuramento se obstrinxit, ilico urbe cessurum: a quo Papae auctoritate absolutus, bellum ipsi per Engelbergam uxorem intulit. Fratri Lothario, qui post fatalem Eucharistiam, ab Hadriano II. datam, una cum Proceribus celeri morte Obierat, titulo; non re successit. Magnatum ambitione, quorundam etiam proditione turbatus, Obiit A. C. 875. Mediolani sepultus. Ex Engelberga, filia Ducis Spoletani, Lud. Car. qui paulo post Obiêrunt, et Ermengardes, quae Bosoni Provinciae Regi nupsit, Pater. Rhegino l. 2. Ann. Fuld. Sigon. l. 5. Ado in Chron. Aimon. contin. Leo Ostiensis, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.